Primi trionfi di Roma sul mare - Versione Latino

Tam Romanis quam Chartaginiensibus spes erat capiendae Siciliae, eodemque tempore uterque populus pari studio ac paribus viribus totius orbis terrarum imperium adfectabat (aspirava al comando). Qua re ad iuvandos socios, quamquam terrebat nova res, tamen (tanta erat in virtute) ille rudis, ille pastorius populus et terrester etiam ad res maritimas conversus est. Dulio Cornelioque consulibus, etiam mari proelium commissum est a Romanis, et ipsa velocitas comparandae classis felix omen fuit. Intra enim sexagesimum diem, silva caesa et atque centum sexaginta navium classis in ancoris stetit quasi naves aedificatae essent non hominum opera, sed deorum. Apud Liparas Carthaginienses fusi sunt, classis eorum partim mersa est, partim fugata est. Tunc Roma primum maritimum triumphum egit.